Jdt 1

1Arphaxad itaque, rex Medorum, subiugaverat multas gentes imperio suo, et ipse aedificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, 2ex lapidibus quadratis et sectis: fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta, turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum. 3Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas eius in altitudinem turrium: 4et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. 5Anno igitur duodecimo regni sui: Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum 6in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Iadason, in campo Erioch regis Elicorum. 7Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor eius elevatum est: et misit ad omnes, qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, 8et ad gentes quae sunt in Carmelo, et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon, 9et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Iordanem usque ad Ierusalem, et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad terminos Aethiopiae. 10Ad hos omnes misit nuncios Nabuchodonosor rex Assyriorum: 11qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abiecerunt. 12Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, iuravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his.
Copyright information for VulgS